Midvash

Romans 2:17-29

17si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

18et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

19confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt

20eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

21qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris

22qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis

23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum estk

25circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

26si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

28non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisiol

29sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo estm

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode