Proverbs 2:2-9
2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiamb
3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiaec
4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illamd
5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei inveniese
6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentiaf
7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciterg
8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiensh
9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam