John 3:26-36
26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
27respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelot
28ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illumu
29qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum estv
30illum oportet crescere me autem minuiw
31qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes estx
32et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
34quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritumy
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eiusz
36qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eumaa