Midvash

John 11:47-52

47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit

48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem

49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat

51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unumo

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode