Acts 2:23-32
23hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistisj
24quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eok
25David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovearl
26propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spem
27quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionemn
28notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tuao
29viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eiusp
31providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionemq
32hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus