Matthew 6:5-8
5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.e
6Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.f
7Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.g
8Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.h