Matthew 12:39-41
39Qui respondens ait illis: " Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
40Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.t
41Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!