Luke 12:3-9
3Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.b
4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.c
5Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.d
6Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
7Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.e
8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;f
9qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.g