Acts 2:7-12
7Stupebant autem et mirabantur dicentes: " Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
8Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
9Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
10Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
11Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ".
12Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: " Quidnam hoc vult esse? ";
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa