Midvash

Salmi 81:13-16

1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terr.

6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.a

7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.b

8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hreditabis in omnibus gentibus.]

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode