Midvash

Rut 4:5-11

5Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, qu uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hreditate sua.

6Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem famili me delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.

7Hic autem erat mos antiquitus in Isral inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testmonium cessionis in Isral.

8Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.

9At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis qu fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Nomi;

10et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.

11Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, qu ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, qu dificaverunt domum Isral: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode