Romani 6:4-8
4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.d
5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.e
6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.f
7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.g
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,h