Midvash

Romani 6:3-11

3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?c

4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.d

5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.e

6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.f

7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.g

8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,h

9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.i

10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.j

11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.k

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode