Midvash

Romani 4:16-21

16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrumj

17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:k

18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.l

19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.m

20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:n

21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.o

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode