Proverbi 8:23-36
23Ab terno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.f
24Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant,
25necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.
26Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terr.
27Quando prparabat clos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;g
28quando thera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum;
29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terr:h
30cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,i
31ludens in orbe terrarum; et delici me esse cum filiis hominum.
32Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.j
33Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
34Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.k
35Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.l
36Qui autem in me peccaverit, ldet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]m