Numeri 27:12-17
12Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Isral.
13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. H sunt aqu contradictionis in Cades deserti Sin.
15Cui respondit Moyses:
16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:a
17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.b