Numeri 26:55-65
55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo famiia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
58H sunt famili Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:
59qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, qu nata est ei in gypto. Hc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
60De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar:
61quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Isral, nec eis cum ceteris data possessio est.
63Hic est numerus filiorum Isral, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho:
64inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:
65prdixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.a