Midvash

Numeri 16:30-34

30sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia qu ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:

32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34At vero omnis Isral, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode