Midvash

Numeri 11:10-15

10Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est,

11et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me?

12Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum?

13Unde mihi carnes ut dem tant multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus.

14Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.

15Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode