Matteo 27:46-56
46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?g
47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
48Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
49Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petr sciss sunt,h
52et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.i
53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrmotu, et his qu fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
55Erant autem ibi mulieres mult a longe, qu secut erant Jesum a Galila, ministrantes ei:
56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedi.