Midvash

Matteo 26:69-75

69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilo eras.

70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.

72Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.

73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.

74Tunc cpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode