Matteo 26:36-45
36Tunc venit Jesus cum illis in villam, qu dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedi, cpit contristari et mstus esse.
38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.k
40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.l
42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.m
43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.