Matteo 22:23-27
23In illo die accesserunt ad eum sadduci, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.d
25Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27Novissime autem omnium et mulier defuncta est.