Matteo 22:2-14
2Simile factum est regnum clorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8Tunc ait servis suis: Nupti quidem parat sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et implet sunt nupti discumbentium.
11Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.a
12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutavit.
13Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.b