Matteo 21:28-32
28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pnitentia motus, abiit.
30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
31quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices prcedent vos in regnum Dei.
32Venit enim ad vos Joannes in via justiti, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.