Matteo 18:28-35
28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
31Videntes autem conservi ejus qu fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia qu facta fuerant.
32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35Sic et Pater meus clestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.q