Marco 7:9-13
9Et dicebat illis: Bene irritum facitis prceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.c
10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.d
11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.e
Copiado para área de transferência
Dimensione testo
Aa