Marco 5:39-42
39Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
40Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puell, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41Et tenens manum puell, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
42Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.