Marco 4:14-20
14Qui seminat, verbum seminat.
15Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.b
16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
17et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
19et rumn sculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscenti intrountes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.c
20Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.d