Marco 15:34-41
34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?b
35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
37Jesus autem emissa voce magna expiravit.
38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.c
39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:
41et cum esset in Galila, sequebantur eum, et ministrabant ei, et ali mult, qu simul cum eo ascenderant Jerosolymam.