Luca 9:30-35
30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
31visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Prceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eli: nesciens quid diceret.
34Hc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
35Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.h