Midvash

Luca 24:16-31

16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

17Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?

18Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti qu facta sunt in illa his diebus?

19Quibus ille dixit: Qu? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:

20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:

21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Isral: et nunc super hc omnia, tertia dies est hodie quod hc facta sunt.

22Sed et mulieres qudam ex nostris terruerunt nos, qu ante lucem fuerunt ad monumentum,

23et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus qu locuti sunt prophet!

26Nonne hc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?d

27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis qu de ipso erant.e

28Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.

29Et cogerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode