Luca 13:23-30
23Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:g
24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, qurent intrare, et non poterunt.h
25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.i
28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.j