Midvash

Levitico 26:18-29

18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,

19et conteram superbiam duriti vestr. Daboque vobis clum desuper sicut ferrum, et terram neam.

20Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma prbebunt.

21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:

22immittamque in vos bestias agri, qu consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertque fiant vi vestr.

23Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:

24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,

25inducamque super vos gladium ultorem fderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,

26postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.

27Sin autem nec per hc audieritis me, sed ambulaveritis contra me:

28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:

29ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode