Levitico 25:39-46
39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilum operabitur apud te,
41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra gypti: non veneant conditione servorum:
43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44Servus et ancilla sint vobis de nationibus qu in circuitu vestro sunt:
45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46et hreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in ternum: fratres autem vestros filios Isral ne opprimatis per potentiam.