Levitico 20:22-26
22Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
23Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hc fecerunt, et abominatus sum eas.
24Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis qu moventur in terra, et qu vobis ostendi esse polluta.
26Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.e