Midvash

Isaia 60:4-14

4Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et fili tu de latere surgent.

5Tunc videbis, et afflues; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris; fortitudo gentium venerit tibi.

6Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.d

7Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis me glorificabo.

8Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columb ad fenestras suas?

9Me enim insul exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Isral, quia glorificavit te.

10Et dificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.e

11Et aperientur port tu jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.f

12Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.

13Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis me; et locum pedum meorum glorificabo.

14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Isral.g

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode