Isaia 5:1-7
1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vine su. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.a
2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et dificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.b
3Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
4Quid est quod debui ultra facere vine me, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vine me: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
6Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spin, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
7Vinea enim Domini exercituum domus Isral est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.]