Giovanni 7:40-52
40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galila venit Christus?
42nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?l
43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47Responderunt ergo eis pharisi: Numquid et vos seducti estis?
48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisis?
49sed turba hc, qu non novit legem, maledicti sunt.
50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?m
52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galila propheta non surgit.n