Midvash

Giobbe 28:13-28

13Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.

14Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.

15Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16Non conferetur tinctis Indi coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17Non adquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.

19Non adquabitur ei topazius de thiopia, nec tinctur mundissim componetur.

20Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligenti?

21Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cli latet.

22Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.

23Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.

24Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia qu sub clo sunt respicit.

25Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.

26Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:

27tunc vidit illam et enarravit, et prparavit, et investigavit.

28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]b

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode