Midvash

Giobbe 27:13-23

13Hc est pars hominis impii apud Deum, et hreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:

15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et vidu illius non plorabunt.

16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum prparaverit vestimenta:

17prparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

18dificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.

19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas.

21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.

23Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode