Midvash

Giobbe 21:7-17

7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?a

8Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

9Domus eorum secur sunt et pacat, et non est virga Dei super illos.

10Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata ftu suo.

11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.

12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?b

16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode