Midvash

Giobbe 2:3-6

3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.

4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta qu habet homo dabit pro anima sua;

5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

6Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode