Giacomo 3:2-12
2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.b
3Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.c
4Ecce et naves, cum magn sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!d
6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, qu maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostr inflammata a gehenna.e
7Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
8linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.f
9In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
10Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hc ita fieri.g
11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.h