Midvash

Geremia 38:7-13

7Audivit autem Abdemelech thiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin:

8et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:

9Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia qucumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate.

10Prcepit itaque rex Abdemelech thiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.

11Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, qu erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua qu computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.

12Dixitque Abdemelech thiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et hc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,

13et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode