Genesi 48:9-16
9Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
10Oculi enim Isral caligabant pr nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
11dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
13Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Isral: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
14Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in prsentem diem:
16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.