Genesi 37:2-11
2Et h sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Bal et Zelph uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
3Isral autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: qu causa majoris odii seminarium fuit.
6Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
7putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
8Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tu? Hc ergo causa somniorum atque sermonum, invidi et odii fomitem ministravit.
9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.