Midvash

Genesi 37:17-28

17Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:

19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:

20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:

22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, qu est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:

24miseruntque eum in cisternam veterem, qu non habebat aquam.

25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismalitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in gyptum.

26Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?

27melius est ut venundetur Ismalitis, et manus nostr non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28Et prtereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismalitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in gyptum.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode