Genesi 36:31-43
31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Isral, fuerunt hi:
32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zar de Bosra.
34Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred fili Mezaab.
40Hc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumorum.