Midvash

Genesi 32:7-12

7Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, qu relicta est, salvabitur.

9Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tu, et benefaciam tibi:

10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.

11Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, qu pr multitudine numerari non potest.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode